carmina libraria Emanuel Maignan, perspectiva horaria libri quattuor

Testo base di riferimento: Romae, typis et expensis Philippi Rubei, 1648


Ratio novi horologii solaris

 

Excipiens austrum, modico se pandit hiatu

      Et vix admittit parva fenestra diem.

E coelo sol ipse ruens, in limine sistit

      Ad loca nec defert interiora iubar.

5

Si tamen extremo sternas in margine vitrum

      Quos recipit radios in laqueare iacit.

Orbiculare vitrum radios quoque vibrat in orbem

      Vt micet in tecto sicut in axe globus.

Linea crebra tholum varias partitur in horas

10

      Quam globus irradiat computat hora diem.

Ferreus hinc Gnomon et ferrea pellitur umbra

      Aurea pro ferro tempora mundus habet.

Sol de speculo horoscopo conqueritur

 

Vile oculis speculum, fragilis labor improbe vitri

Vnde tibi surgit novus hinc temerarius ausus

15

Vt vultum radiosque meos, licet igne micantes

Reddere meque Polo deductum addicere terrae

Claudere angusti tentes sub fornice tentes?

 

Speculum solis

 

Auree Sol, tu cuncta tuo qui lumine lustras

Num quoque legisti descriptum adamante supremi

Hoc Iovis edictum sapiens dominabitur astris?

Hinc igitur Sapiens Prineps idemque senatus

5

Purpurei lux clara suas te accersit ad aedes;

Hinc manus et magni sapiens me industria cogit

Astronomi tanti votis servire patronis

Et nos ergo sofois par est parere duobus.

 

Aliud

 

Si quid in orbe novum, si quid sit in Vrbe vetustum

      Huius in hac specimen nobile cerne domo.

Dum diversa aliis miseranda videbis in aulis

      "O quales, dices, Orbis et Vrbis opes".

5

Hic ubi diversas Sol ipse videbitur horas

      Et signare suam luce vibrante viam?

Dic age, quis potuit Solem deducere coelo

      O quale est istud mentis et artis opus?

 

Aliud

 

Sol ubi caelestes orbes et sidera caeli

      Vidit in hoc docta fornice picta manu

Insolitum miratus opus subrisit et inquit:

      "Ecce duplex mihi nunc est ineunda via"

5

Altera caelestis per nota palatia Regis

      Altera Purpurei per nova tecta patris.

Nec renuo, sed uterque placet. Ite, iugales,

      Quaque die gratum spargite utrimque iubar.

 

Aliud

 

Roma fruens olim , sed iam spoliata tot amplis

      Porticibus, damnis nil moveare tuis.

Pulchrius hic aliquid quod Vrbs miretur et orbis

      Exhibet ista suo porticus una tholo.

 

Aliud

 

Hinc stilus omnis abest, umbrae venator et horae

      O mirum! Radius Solis utrumque facit.

 

Aliud

 

Aemula naturae manus hic depingere caelos

      Tentavit, solem pingere non potuit.

Ne tamen incepto desit Sol ipse labori

      Seque suumque suo lumine pingit iter.

 

Aliud

 

Ars vetus in parvo descripsit sidera vitro;

      Hic tibi per vitrum Sol patet arte nova.

Cetera sed quantum Sol sidera lumina vincit,

      Ars vetus in tantum vincitur arte nova.